monumenta.ch > Plinius > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 103
{LXXVIII} Leucographis qualis esset, scriptum non repperi, quod eo magis miror, quoniam utilis proditur sanguinem excreantibus III obolis cum croco, item coeliacis, trita ex aqua et adposita profluvio feminarum, oculorum quoque medicamentis et explendis ulceribus, quae fiant in teneris partibus.